Hier ein paar Auszüge aus berühmten klassischen Texten:

Proömium zu Ovids Metamorphosen

In nova fert animus mutatas dicere formas corpora;
di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
adspirate meis primaque ab origine mundi
ad mea perpetuum deducite tempora carmen!

Proömium zu Vergils Aeneis

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit
litora, multum ille et terris iactatus et alto
vi superum saevae memorem Iunonis ob iram;
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
inferretque deos Latio, genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altae moenia Romae.

Die ersten Sätze des Bellum Gallicum von Caesar

Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae, aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt. Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.

Cicero (de re publica I,39):

Est igitur […] res publica res populi ….

Cicero (Cat. I,1):

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?